|
LIBER RUTH
1 1 In diebus, quando iudices praeerant, facta est fames in
ter ra. Abiitque homo de Bethlehem Iudae, ut peregrinaretur in regione
Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis. 2 Ipse vocabatur Elimelech
et uxor eius Noemi et duo filii alter Mahalon et alter Chelion Ephrathaei
de Bethlehem Iudae. Ingressique regionem Moabitidem morabantur ibi. 3
Et mortuus est Elimelech maritus Noemi, remansitque ipsa cum filiis, 4
qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera Ruth;
manseruntque ibi decem fere annis. 5 Et ambo mortui sunt, Mahalon
videlicet et Chelion; remansitque mulier orbata duobus liberis ac
marito. 6 Et surrexit, ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de
regione Moabitide; audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et
dedisset eis escas. 7 Egressa est itaque de loco peregrinationis suae
cum utraque nuru et, iam in via posita revertendi in terram Iudae, 8
dixit ad eas: Ite in domum matris vestrae; faciat Dominus vobiscum
misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum: 9 det vobis
invenire requiem in domibus virorum, quos sortiturae estis . Et osculata
est eas. Quae elevata voce flere coeperunt 10 et dicere: Tecum
pergemus ad populum tuum . 11 Quibus illa respondit: Revertimini,
filiae meae; cur venitis mecum? Num ultra habeo filios in utero meo, ut
viros ex me sperare possitis? 12 Revertimini, filiae meae, abite; iam
enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali; etiamsi possem hac
nocte concipere et parere filios, 13 numquid exspectare velitis et
abstinere vos a matrimonio, donec crescant et annos impleant pubertatis?
Nolite, quaeso, filiae meae; quia amaritudo est mihi magis quam vobis, et
egressa est manus Domini contra me . 14 Elevata igitur voce, rursum
flere coeperunt. Orpha osculata socrum est ac reversa; Ruth autem adhaesit
socrui suae. 15 Cui dixit Noemi: En reversa est cognata tua ad
populum suum et ad deos suos; vade cum ea. 16 Quae respondit: Noli
instare mihi, ut relinquam te et abeam; quocumque perrexeris, pergam; ubi
morata fueris, et ego pariter morabor: populus tuus populus meus et Deus
tuus Deus meus. 17 Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar
ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus et haec addat,
si non sola mors me et te separaverit . 18 Videns ergo Noemi quod
obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari noluit nec ultra
ad suos reditum persuadere. 19 Profectaeque sunt simul et venerunt in
Bethlehem. Quibus urbem ingressis, tota urbs commota est super eas;
dicebantque mulieres: Haec est illa Noemi!. 20 Quibus ait: Ne
vocetis me Noemi (id est Pulchram), sed vocate me Mara (hoc est Amaram),
quia valde me amaritudine replevit Omnipotens. 21 Egressa sum plena,
et vacuam reduxit me Dominus; cur igitur vocatis me Noemi, quam humiliavit
Dominus, et afflixit Omnipotens? . 22 Venit ergo Noemi cum Ruth
Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in
Bethlehem, quando hordea metere incipiebant.
2 1 Erat autem Noemi consangui neus viri sui homo potens et for
tis nomine Booz. 2 Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: Si
permittis, vadam in agrum et colligam spicas, quae fugerint manus
metentium, ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam.
Cui illa respondit: Vade, filia mea . 3 Abiit itaque et colligebat
spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum
nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech. 4 Et ecce ipse veniebat
de Bethlehem dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei:
Benedicat tibi Dominus . 5 Dixitque Booz iuveni, qui messoribus
praeerat: Cuius est haec puella? . 6 Qui respondit: Haec est
Moabitis, quae venit cum Noemi de regione Moabitide 7 et rogavit, ut
spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia; et de mane usque
nunc stat in agro et nunc tantum ad momentum requievit . 8 Et ait Booz
ad Ruth: Audi, filia: ne vadas ad colligendum in alterum agrum nec
recedas ab hoc loco, sed iungere puellis meis. 9 Vide et, ubi
messuerint, sequere eas; mandavi enim pueris, ut nemo tibi molestus sit;
sed, si sitieris, vade ad sarcinulas et bibe de aqua, quam pueri hauserint
. 10 Quae cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum:
Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me
dignareris peregrinam mulierem? . 11 Cui ille respondit: Nuntiata
sunt mihi omnia, quae feceris socrui tuae post mortem viri tui et quod
dereliqueris parentes tuos et terram, in qua nata es, et veneris ad
populum, quem ante nesciebas. 12 Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et
plenam mercedem recipias a Domino, Deo Israel, ad quem venisti et sub
cuius confugisti alas . 13 Quae ait: Inveniam gratiam ante oculos
tuos, domine mi, qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae,
quae non sum similis unius puellarum tuarum . 14 Dixitque ad eam Booz
hora vescendi: Veni huc et comede panem et intinge buccellam tuam in
aceto . Sedit itaque ad messorum latus, et porrexit ei polentam,
comeditque et saturata est et tulit reliquias. 15 Atque inde surrexit,
ut spicas ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis dicens:
Etiam inter manipulos colligat, ne prohibeatis eam; 16 quin et de
fasciculis spicas proicite et remanere permittite, ut colligat, et
colligentem nemo corripiat . 17 Collegit ergo in agro usque ad
vesperam; et, quae collegerat virga excutiens, invenit hordei quasi ephi
mensuram (id est tres modios). 18 Quos portans reversa est in
civitatem et ostendit socrui suae, quae collegerat; insuper protulit et
dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. 19 Dixitque ei
socrus: Ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus? Sit benedictus, qui
misertus est tui! . Indicavitque ei apud quem esset operata et dixit:
Nomen viri est Booz . 20 Cui respondit Noemi: Benedictus sit a
Domino, quia non subtraxit gratiam suam nec vivis nec mortuis! .
Rursumque ait: Propinquus noster est homo ex eis, qui pro nobis ius
redemptionis habent . 21 Et Ruth: Hoc quoque, inquit, praecepit
mihi, ut tamdiu messoribus eius iungerer, donec omnes segetes meterentur
. 22 Cui dixit socrus: Melius est, filia mea, ut cum puellis eius
exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam tibi molestus sit . 23
Iuncta est itaque puellis Booz usque ad finem messis hordei et tritici; et
mansit cum socru sua.
3 1 Et dixit ad eam Noemi socrus sua: Filia mea, quaeram tibi
requiem et providebo, ut bene sit tibi. 2 Booz propinquus noster,
cuius puellis in agro iuncta eras, ecce ipse hac nocte aream hordei
ventilat. 3 Lavare igitur, ungere et induere pallio tuo ac descende in
aream; non te videat homo, donec esum potumque finierit. 4 Quando
autem ierit ad dormiendum, nota locum, in quo dormiat; veniesque et
discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et ibi iacebis. Ipse
autem dicet tibi quid agere debeas . 5 Quae respondit: Quidquid
praeceperis, faciam . 6 Descenditque in aream et fecit omnia, quae
sibi imperaverat socrus. 7 Cumque comedisset Booz et bibisset et factus
esset hilarior issetque ad dormiendum in extrema parte acervi manipulorum,
venit abscondite et, discooperto a pedibus eius pallio, se proiecit. 8
Et ecce, nocte iam media, expavit homo et erexit se viditque mulierem
iacentem ad pedes suos. 9 Et ait illi: Quae es? . Illaque
respondit: Ego sum Ruth ancilla tua. Expande pallium tuum super famulam
tuam, quia tibi est ius redemptionis . 10 Et ille: Benedicta,
inquit, es a Domino, filia; et priorem pietatem posteriore superasti, quia
non es secuta iuvenes pauperes sive divites. 11 Noli ergo metuere,
sed, quidquid dixeris mihi, faciam tibi; scit enim omnis populus, qui
habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse fortem. 12 Nec abnuo
me propinquum, sed est alius me propinquior. 13 Quiesce hac nocte et,
facto mane, si te voluerit propinquitatis iure suscipere, bene, suscipiat;
sin autem ille noluerit, vivit Dominus, ego te absque ulla dubitatione
suscipiam! Dormi usque mane . 14 Dormivit itaque ad pedes eius usque
ad noctis abscessum. Surrexitque, antequam homines se cognoscerent mutuo,
et dixit Booz: Cave, ne quis noverit quod huc veneris . 15 Et
rursum: Expande, inquit, palliolum tuum, quo operiris, et tene utraque
manu . Qua extendente et tenente, mensus est sex modios hordei et posuit
super eam; quae portans ingressa est civitatem 16 et venit ad socrum
suam. Quae dixit ei: Quid egisti, filia? . Narravitque ei omnia, quae
sibi fecisset homo, 17 et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi et
ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam . 18 Dixitque Noemi:
Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat; neque enim
cessabit homo, nisi compleverit hodie, quod locutus est .
4 1 Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi. Cumque vidisset
propinquum praeterire, de quo locutus erat, dixit ad eum: Declina
paulisper et sede hic , vocans eum nomine suo. Qui divertit et sedit.
2 Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos:
Sedete hic . 3 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum:
Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de
regione Moabitide. 4 Quod audire te volui et tibi dicere: Coram
cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure
propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica
mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te,
qui prior es, et me, qui secundus sum . At ille respondit: Ego agrum
emam . 5 Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu Noemi, Ruth
quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere, ut suscites
nomen defuncti propinqui tui in hereditate sua . 6 Qui respondit:
Cedo iure propinquitatis; neque enim possessionem familiae meae delere
debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor . 7
Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et commutatione:
ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum et dabat proximo
suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel. 8 Dixit ergo propinquus
ad Booz: Eme tibi . Et solvit calceamentum suum de pede suo. 9 Et
Booz maioribus natu et universo populo: Testes, inquit, vos estis hodie
quod acquisierim omnia, quae fuerunt Elimelech et Chelion et Mahalon,
tradente Noemi, 10 et etiam Ruth Moabitidem uxorem Mahalon in
coniugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne
vocabulum eius de fratribus suis et de porta loci sui deleatur. Vos,
inquam, huius rei hodie testes estis . 11 Respondit omnis populus,
qui erat in porta, et maiores natu: Nos testes sumus; faciat Dominus
hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae
aedificaverunt ambae domum Israel. Fortiter age in Ephratha et fac
tibi celebre nomen in Bethlehem! 12 Fiatque domus tua sicut domus
Phares, quem Thamar peperit Iudae, de semine, quod dederit Dominus tibi ex
hac puella! . 13 Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem;
ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret
filium. 14 Dixeruntque mulieres ad Noemi: Benedictus Dominus, qui
non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam, et
vocetur nomen eius in Israel 15 et consoletur animam tuam et enutriat
senectutem; de nuru enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi est
melior quam septem filii . 16 Susceptumque Noemi puerum posuit in
sinu suo et gerulae officio fungebatur. 17 Vicinae autem mulieres
congratulantes ei et dicentes: Natus est filius Noemi! , vocaverunt
nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David. 18 Hae sunt
generationes Phares: Phares genuit Esrom, 19 Esrom genuit Aram, Aram
genuit Aminadab, 20 Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon,
21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed, 22 Obed genuit Iesse,
Iesse genuit David.
|